monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 400

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 400
item particularis abdicativa potest hoc modo converti: 'si enim quoddam animal homo non est, quoddam non homo animal est', et in hac conversione observandum est, <ut> ubi non est negatio cum directo proponimus, sit dum convertimus. hanc vicissim conversionem recipiunt duo proloquia, quae illam primam non recipiebant; solum universale abdicativum non aliam recipit. vocetur ergo dicendi causa illa prima conversio, haec secunda. haec autem proloquia quemadmodum inter se affecta sint hoc (fig) modo manifestius apparebit.